- SPECTRA
- SPECTRAGraece φαντασίαι φαινόμεναι, seu unâ voce φάσματα, dicebantur species vanae, seu imagines conspicuae, ut Plinius vocat, quae vel ex Magica devotione, vel alicuius Numinis praesentia, immitti credebantur. Vide supra ubi de Corybantiasmo. Grammatici tamen sic distinguunt, ut φάσμα sit veritati simillimum, ut quum eius formae, quae in rerum natura est, imago conspicitur: φάντασμα, cum extraneae et inusitatae figurae: Qua de re vide pluscula apud Salmas. ad Solin. p. 1087 Item.---- animae sua membra gementes,ut ait Statius Theb. l. 12. v. 285. Corporibus enim inhumatis, animas conspicuas vagari et sortem suam gemere, creditum olim, de cuiusmodi planctibus vide notata Gevartio ad Statium Sylv. l. 2. Carm. Infestabant autem eos inprimis, qui caedem patrâssent Verus scholiastes eiusdem, Theb. l. 5. 312. Incumbunt aedibus, et queruntur contra ordinem Fatorum se expulsos suosque deplorant et vindictam poscunt a parricidis, Itaque domibus haerere consuevêre, qualia recentes historiae multa nôrunt oculis animisque obiecta, et narratur nobilis a Plinio l. 7. Ep. 27. et Luciano Philopseude. Et noctu ut plurimum, sed et aliquando in media luce tumultuari, uti videre est supra, ubi de Meridiano Daemone. A' quibus proin ne damna acciperent, qui alterum occidissent, cum ἀκρωτηριάζειν, i. e. extrema eius abscindere, et de collo suspendere, soliti sunt, ut diximus supra, ubi de Caedem expiandi ritu. Plura vero hanc in rem vide in voce Manes, item Anima; et Temesa; nec non apud Casp. Barthium Animadversion. ad Statium d. l. Addam hoc solum, errorem illum Gentilium de animarum obambulatione in his terris, hodieque apud nonnullos Christianorom haerere, cum tamen has illusiones meras esse tenebararum Principis certissimum sit, etc. Vide et Voss. de Idolol. l. 1. c. 6. Delrium it. Not. ad Oedipum Senecae v. 174. ubi de frequenti Spectrorum, in publicis calamitatibus apparitione.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.